Pàgina:Proverbis árabes (1891).djvu/8

Aquesta pàgina ha estat revisada.

Dileccionem acquirit suis silencium moderatum.=Melius est penitere de taciturnitate quam de loquacitate=Mellor es penedir de trop callar que de trop parlar.
Deterior est ignorancia loquens quam ignorancia tacens.
Si audieris hominem dicentem de te bona que non sunt in te non reputes te securum quin dicat de te mala que non sunt in te.
Vitupera me et dic veritatem. Cave mendacium quod credis esse utile tibi quare noscivum est tibi et dic veritatem quam credis nocivam tibi nam utilis erit tibi.
Unde de infortuniis hominis mendacis est quod quandoque dicit veritatem et non creditur ei. Qui agnitus est verum dicere transit mendacium eius Et qui consuevit mentiri non transit veritas eius.
Nemo potest consulere ei qui sibi mentitur. Mendacium est infirmitas et veritas est sanitas.
Sicut bonus equs quandoque cespitat sic quandoque magnus sapiens errat.
No es tan bon cavall que no encepte Ne tan bon hom que a sahons no erre. Nemo sine crimine vivit.
Qui mal escolta mal respon E qui mal enten mal espon.
Quibusdam aliquando non respondere obtima responsio est alicuando ille melius respondet stulto qui tacet.
Secretum tuum captivus tuus si autem revelaveris ipsum eris captivus eius.
Jam patet aurora habenti occulos Jam fregit pullulus testam.
Sovin es hom blasmat menys de peccat. Tal es blasmat qui ha molt bona scusa.
Cave ne dicas vel facias aliquid de quo postea te oporteat excusare.
Quando que aliqua excusatio turpior est peccato. Raro est excusatio absque mendacio. A tu ho dich filla entenho tu veyna.
Improprium destruit beneficium. Audiat imperium qui negat beneficium. Retret destroueix benifet. Oja retret qui nega benifet. Aqui no membra benifet felin retret.
Non laudes ancillam in anno emptionis. Nec uxorem in anno dispensationis. Non laudes aliquem donec probaveris Neque vituperes sine probatione. Trepen e crivell de IX. dies es bell.
Deus custodiat te a medio medico et a medio clerico quia medius medicus occidit corpus et medius clericus animam.
Nobilis et liberalis complevit quod promisit. Promitit et non complet ignobilis et vilis. Melius est non promitere quam promissa non solvere.
Percipens mali est libens auditor eius. Presoner es del mal qui volenter lescolta. Non esset detractor si deesset auditor. Si no era escoltador no seria malditor.
Multum debet erubescere qui vicium quod est in ipso reprehendit in alio.
Cave ne vicium quod est in te improperes alteri.
Nulla pejor usura quam detraccio et qui relator est unus est detractorum.=Dixit quidam cuidam convicinanti sibi si dicis verum Deus parcat mihi si dicis mendacium Deus parcat tibi. Quis te magis vituperavit ille qui tibi retullit. Nullus maior vituperator quam relator.
Non exhibebitur tibi debita reverencia si es solaciosus et perdes actoritatem si fueris jocosus. Hom jauglador poc es preat e per alguns molt desamat.