Pàgina:Los col·loquis de la insigne ciutat de Tortosa (1877).djvu/15

Aquesta pàgina ha estat validada.
DE NOBILITATE ET CLARIS VIRTUTIBUS

CHRISTOFORI DESPODII
Autore Jacobo Vitale.

Epigramma


Musa cano numeris insignia gesta latinis.
 Antiqua et clarum nobilitate virum.
Pieriduin regina Clio Cythereia Princeps
 Atque Patris summni nata Jovisque decus
Tu celebrare potes magnorum gesta virorum
 Atque triumphantis premia digna manus
Item mataque heroum Martis quoque fortia bella
 Insigne, et toto quicquid in Orbe fuit.
His igitur coeptis, tenues illapsa per auras,
 Aspira, mentis gloria magna meae.
Gratior huc venias sacros perfusa liquores
 Et placida auratis tempora cincta comis.
Dulcia Meonio recitabis carmina lembo
 Plectraque pegaseum reddere docta melos.
His aptata modis numeros fecisse suaves
 Dissertae poterunt in bene tanta fides.
Praeclaras igitur cupio quas dicere laudes
 Cantibus altisonis temperet apta manus.